SABBATICUS Amnis

SABBATICUS Amnis
SABBATICUS Amnis
de quo sic Iosephus Bell. Iud. l. 7. c. 23. Τῖτος δὲ Καῖςαρ, κρόνον μέν τινα διέτριψεν εν Βηρυτῷ, καθὰ προειρήκαμεν. Θεᾶται δὲ κατὰ την` πορείαν ποταμοῦ φύ???ιν ἄξιον ἱςτορηθην̑αι. Ρ῾εῖ μὲν γὰρ μέσος Α᾿ρκαίας τῆς Α᾿γρίππα βα???ιλείας καὶ Ρ῾αφανίας, ἔχει δὲ θαυμαςτην` ἰδιότητα. Πολὺς γὰρ ὢν ὅτε ῥεῖ, καὶ κατὰ την` φορὰν οὑ χολαῖος, ἔπειτα δὲ πᾶς ἐκ τῶ πηγῶν ἐπιλείπων, ἑξ ἡμηρῶν αριθμὸν, ξηρὸν παραδίδω???ιν ὁρᾷν τὸν τόπον. Εἶθ᾿ ὥςπερ οὐδεμίας γενομένης μεταβολῆς, ὅμοιος κατὰ την` ἑβδόμην ἐκδίδω???ι, καὶ ταύτην αἰεὶ την` τάξιν ἀκριβῶς τετήρηται διαφυλάττων, ὅθεν δὲ καὶ Σαββατικὸν αὐτὸν κεκλήκα???ιν, ἀπὸ τῆς ἱερᾶς τῶ Ι᾿ουδαίων Ε῾βδόμης οὕτως ὀνομάςαντες. Haec ille. Hîc vero de Sabbatis Iudaeorum nonnihil annotare liceat. Etsi enim observatio hebdomadum, quae hodie obtiner ante tempora Theodosii vulgo recepta non fuit, Graecos tamen et Asiaticos in functione vitae quottidianae tale aliquid observare solitos accepimus. Quod quia imitatione Iudaeorum, qui iam tum per orbem sparsi erant, institutum est, etiam Sabbati nomen multi retinuerunt. Eiusmodi est, quod Sueton. in Tiber. c. 32. ait, Diogenem Grammaticum solitum Rhodi Sabbatis disputare, Sic septimô quoque die feriae pueris solitae in scholis concedi. Lucian. in Pseudologista: Καὶ ὁ μὲν Κόθορνόν τινα εἶπεν, ὃ δὲ Ε῾βδόμην, ὅτι ὥςπερ οἱ παῖδες εν ταῖς ἑβδόμαις, κακεῖνος εν ταῖς ἐκκληςίαις ἔπαιζε καὶ διεγέλα. Gellius l. 15. c. 2. Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus Lunae sollenne nobis suit, simulatque modus epulis factus, et utiles, delectabilesque sermones coeperant; tum silentiô ad audiendum petitô, loqui coeptabat. Ubi notandum, quod Ε῾βδόμη festum erat publicum Athenis, quod Septimô quoque die Lunae celebrarent in honorem Apollinis, cui dies ille sacer. Suidas: Η᾿μέρας τινὲς ενομίζοντο Α᾿θην´ηςι θεοῖς τιςὶν, οἷον Νουμηνία, καὶ Ε῾βδόμη Α᾿πόλλωνος. Hesiodus Η῾μέραις. v. 6.
------ Καὶ ἑβδόμη ἱερὸν ἦμαρ,
Τῇ γὰρ Α᾿πόλλωνα χρυ???άορα γείνατο Λητώ.
Idem servatum etiam in aliis rebus. Vulcatius Gallicanus in Avadio Callsio c. 6. Exercitium septimô die fuit omnium militum, ita ut sagittas mitterent, et armis luderent. Lamprid. in Alexandro Severo c. 43. Capitolium septimô die cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. Disputat etiam Clem. Alexandr. Strom. l. 5. ὅτι την` ἑβδόμην ἱερὰν οὐ μόνον Ε῾βραῖοι, ἀλλὰ καὶ οἱ Ε῞λληνες ἴςαςι. Sed ante eum scripsit Iosephus, iam suâ aetate adeo increbuisse septimi diei observationem ex Iudaico ritu, ut neget urbem ullam, aut Graecorum, aut Barbarorum, h. e. non Graecorum posse reperiri, quae cessationem ab opere diei septimi in suos mores non recepisset. Insignis plane locus, ideoque verba ipsa proferam: Οὐ δ᾿ ἐςτὶν οὐ πόλις Ε῾λλην´ων, οὐδ᾿ ἡτιοοῦν, οὐ δὲ βαρβάρων, οὐδὲ ἓν ἔθνος, ἔνθα μὴ τὸ τῆς Ε῾βδομάδης ἣν αργοῦμεν ἡμεῖς, τὸ ἔθος οὐ διαπεφόιτηκεν. Haec ille posteriore contra Apionem. Utcumque hoc sit, illud interdum pro certo habetur, Ethnicos Iudaeorum Sabbata contemptui ac ludibrio semper habuisse, secundum Ecclesiae querimoniam Threnor. c. 1. v. 7. Viderunt cam ininuci ac Sabbata eius derisêre. Seneca apud Augustin. l. 6. de C. D. c. 11. Iudaeis vitio vertit, quod septimam aetatis suae et vitae partem otiando perderent. Iuvenal. quoque Sat. 14. v. 105.
-- -- -- Cui septima quaeque fuit lux
Ignava, et partem vitae non attigit ullam.
Idem alibi Sat. 6. v. 159.
Observant ubi festa merô pede Sabbatha reges.
Tacit. l. 5. Hist. c. 4. Septimô die otium placuisse ferunt; dein blandiente inertiâ, septimum quoque annum ignaviae daium. Claud. Rutilius Itenerar. v. 389.
Radix stultitiae, cui frigida Sabbata cordi,
Sed cor frigidius relligione suâ est,
Septima quaeque dies turpi dannata veterno,
Tamquam lassati mollis imago Dei.
Plura inveniri possunt huc spectantia in Dione Cassio, Iustino, aliis. Sed hoc obiter. Nic. Lloydius. Iosephi verba superius indigitata sic habent Latine, Titus conspicit in itinere fluvium, cognitione dignissimum. Is fluit medius, inter Arcas et Raphanaeas, Agrippae regni civitates. Habet autem quoddam peculiare miraculum. Nam cum sit, quando finit, plurimus, neque meatu segnis, tamen interpositis sex diebus, a fontibus deficiens, siccum exbibet locum videre. Deinde, quasi nullâ mutatione factâ, septimô die similis exoritur: atque hunc ordinem semper eum observare pro certo compertum est; Unde etiam Sabbaticus est apellatus, a sacro Iudeorum, septimâ die sic denominatus. Confer Plin. l. 31. c. 2. Idem confirmat iudiciosissim. Kircherus, fide ocularis testis, id sibi asserentis, Dominici Magrii, Mund. Subt. l. 4. c. 4. Sed causam cum eodem, non tam in miraculoso Hebraizantium, quam physico, effectu; tali nempe, qualem in irregulari aestu aliorum fluminum, lacuum, fontium reperire est, quaerit Auctor Anonymus Hist. Orbis Terrar. c. 3. de Hydrogr. §. 14. Namque et lacus Bollerbrun, iuxta vicum Alterbeck, in Westphalia, aquam bis interdiu in sabulosam planitiem insigni cum impetu emittit, post eandem resorpturus: et Balneum Favariense Pfeffersbad, in Curiensi territorio, prope Helvetios, circa d. 3. Maii, aquis intumescit, usque ad diem 14. Sept. postea easdem retrahit, locumqueve onni destitutum aquâ relinquit. Quorum et similium causa in canalibus subterraneis sita videtur, qui, velut occasione intumescentis maris aut dissolutae nivis, oppleti, eam aquae copiam eructant. Pari ratione dici potest, in vicinis Sabbatico subterraneis meatibus Syriae tantum aquae cogi quae fluvio in sex dies sufficiat, septimo autem deficiens eâ fluvium privet. Sed fabula est quod post amnem hunc haerentes Tribuum Israeliticarum reliquiae, longeque ac late dominentur, ut somniant Iudaei, librumque de moribus Trans-Sabbaticarum harum Gentium, consarcinare ausus est Eldad Haddani seu Danita, quem Latio transcripsit Genebrardus. Similis alius est Megilath Rabbi Meier, confer Rabbi Azariah in Meor Menaiim c. 12. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • FLUVII — α. Fluvii Russiae. Dwina quae vox Russis binarium denotat; quod fluvios Iugam, et Wuymam recipiat. Egreditur in mare Album, ad Emporia S. Michaelis, et S. Nicolai. Iuga, Furnerio Iug, similiter. Moscua, urbem Moscuam praeterlapsus, in Occam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”